Anthropologia Boasiana

Franciscus Boas (1858–1942), traditionis Boasianae in anthropologia Americana conditor, paterque anthropologiae Americanae saepe appellatus.

Anthropologia Boasiana fuit schola intra anthropologiam Americanam quae a Francisco Boas saeculo undevicensimo exeunte condita est, in quadruplice anthropologiae exemplari fundata, quod ex disciplinis anthropologia culturali, anthropologia linguistica, anthropologia physica, et archaeologia constat. Studium fecit culturarum hominum sapientium, quas ductiles habebat, per eruditionem socialem perpetuatas, atque intellegebat differentias morales inter gentes plerumque esse separatas atque a proclivitatibus innatis e biologia humana ortis immotas, sic opinionem differentias culturales necessario in biologia fundatas repudians. Reiecit etiam notiones evolutionis culturalis quae societates culturasque in numero habebat secundum suum evolutionis gradum, evolutionariam viam unicam, per quam eae in numero per hierarchiam haberi possunt. Boas contra habebat variantia multiplicia socialia esse eventum praecipuarum rationum rerumque historicarum.

Margarita Mead (1950), quae diu anthropologiam populo gratissimam facere conabatur.

Inter alias proprietates anthropologicas Boasianas magni momenti erat notio relativismi culturalis, qui ponit quaedam culturam intellegi posse solum per intellegentiam suarum normarum morumque, potius quam normas moresque societatis anthropologi ipsius. Anthropologi Boasiani ergo societates non Occidentales necessario esse societatibus Occidentalibus deteriores hoc modo ponere non solebant, sed potius conabantur eas suis mensuris comprehendere. Hac e fide orta est spes minoritatum culturalium intellegendarum et protegendarum, consiliumque societatis Occidentalis et praecipue Americanae iudicandae ac per comparationem eius normarum morumque cum normis moribusque aliarum societatum locandae. Anthropologia Boasiana sic activismum civilem per educationem scientificam de societate maiorem propositi scientifici partem sic habere solebat.[1][2][3][4][5][6]

  1. Handler 1990.
  2. Shapiro 1991.
  3. Darnell 1977.
  4. Stocking 2001
  5. Adams 2016
  6. Darnell 1998.

Developed by StudentB